monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 3
Vos vaccae pingues estis in monte Samariae, et humiles quosque confringitis, et dicitis dominis vestris, id est, pastoribus, per quos reges intelligimus, Date nobis, et bibemus, id est, iubete tantum, et nos cuncta vastabimus. Ex eo autem quod posuit, date nobis, et bibemus: et non dixit, date et comedemus, ebrietatem earum significat in vino atque luxuria, quae statum mentis evertunt. Iuravit itaque Dominus Deus in sancto suo, vel in semetipso, vel in Filio, vel in Templo, vel in omni qui sanctus est et appellatur templum Dei, quod adventura sit dies non longe et post multa saecula, sed iam imminens, dies captivitatis et angustiae, in quo vaccae leventur in contis, et reliquiae earum in ollis ferventibus, pro quo et in Hebraico et apud Aquilam scriptum est in lebetibus pisciculorum. Pro contis quoque qui Hebraice dicuntur SANNOTH, Aquila interpretatus est clypeos: Symmachus et LXX, arma; solus Theodotio δόρατα, quem nos secuti, contos vel hastas interpretati sumus.